About the Book
Excerpt from Quaestiones Lucianeae: Libelli Lucianei Tempore Atque Ordine Disponuntur, Eorumque Argumenta Ita Enarrantur, Ut, Quid De Luciani Satira, Philosophia Librorumque Nonnullorum, Qui Videbantur Historici, Fide Judicandum Sit, Appareat Quod Schleiermacheri, Astm, G. F. Herrmanni diligentia in Platonis efi'ectum est operibus, ut continuationem quandam seriemque invenirent, qua alii ex aliis nexi dialogi et omnes inter se apti colligatique viderentur, id in Platone facilius potuere assequi, quod angustissima ejus mens gradibus aetatis quasi adolescens, Socrate mortuo philos0phorum Eleaticorum et Pythagoreorum dis ciplinis imbuta ad maturitatem suo quasi itinere pervenit. Idem num in Plutarchi nonaginta fere libris de philosophia morali scriptis fieri possit, viderint alii. In Luciano difficile est ad ordinem quendam revocare libros, quia varius ejus animus et per omnem vitam inconstans diversxssrmarum rerum studiis se dabat. Ut sophistis aetatis illins erat proprium, orbem quasi quendam aitium li terarumque complecti et de nulla re non scire copiose et eleganter disputare, ita Lucianus etiam plurimarnm rerum scientiam comprehendebat. Itaque qui primum in Luciani libris explicandis ela boravere viri docti, multi sunt in laudanda ejus doctrina, nec est ullum scientiae genus, in quo ille' non eximius fuisse dicatur. Bisu sane excipiendus Zwingerus, qui, cum Lucianum ut verae virtu tis exemplar pr0posuerat, illum praeterea fuisse demonstret logicum, poetam, rhetorem, oeconomicum, medicum, philosophum, politicum, organicum. Ad ethicam scilicet referri vult disciplinam dialogos Luciani meretricios, oeconomica autem tetigisse eum putat in Imaginibus, ubi mulierum virtutes de scripserit. Nihilo rectius Bourdelotius qui unicum virtutis praedicat Lucianum magistrum; quo rum enim vita inertia languescat, eorum animos in pecudes, asinos transire, Lucianum in Lucio asino ait demonstrasse. Quae quamvis sint absurda, ea tamen de causa h proferre, quod etiam nunc sunt, qui Luciani libros materiae potissimum, libelli, habita ratione dispbnendos arbitrantur. At haberes ita tot fere gen los, quoniam infinito quasi spatio excurrens in qualicumque materia versatur Luciani satira. Quod amoenissime omnia, ut in lance satura, Lucianus miscendo in uno eodemque libello philoso phos, rhetores, poetas, Deos ut paucis humana ac divina omnia defricuit sale multo. In aliis oratione magnifica et ad ostentationem comparata animos hominum sibi conciliat ut in decem fere quas scripsit ngoclalaa'g, quae sunt ex genere orationis demonstrativo; nec, quae adjecere veteres buio generi judiciale et deliberativum, desunt in Luciani libris, quippe qui ut rhetor et causarum actor libellos conscripserit, qui discentibus ad imitationem et aemulationem quasi pr0ponerentur; nec philosophiam aut historiam neglexerat. Vides igitur in tanta rerum omnium farragine viam quan dam ac rationem, ad quas certus libellorum institui possit ordo, nusquam apparere. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.