About the Book
Excerpt from Jo. Augusti Ernesti Clavis Ciceroniana Sive Indices Rerum Et Verborum Philologico-Critici in Opera Ciceronis: Accedunt Gr�ca Ciceronis Necessariis Observationibus Illustrata Primos observasse et vidisse existimarent, aut qua: ab alns es'sent sparsim explicata, aut non satis illustrata, ea tantum afierrent. Ac profecto, si quis, ut vere Burmannus judicat, omnia ab aliis centies dieta et repetita, recoquere, et ad quem vis auctorem, sua cura edendum, adlinere velit, ut n, ostris temporibus quidam, in his Pitiscus ad Suetonium, facere sustinuerunt; non nisi Obscura: diligentia: et putida quadam variae eruditionis ostentatione sibi, fortasse etiam indoctis aut semidoctis, non autem eruditis placere possit. Sed haec ratio, consentanea per se et probabilis, eruditisque satis accommo data, tamen non parum incommodi habet... Nam primum ea res nobis hanc necessitatem imponit, ut quot sunt unius au ctoris a doctis hominibus editiones curata, tot sint habendee uni et co�mendae, si, quicquid ad eum illustrandum allatum sit, scire velit: ut illud taceam, fieri in hac imbecillitate no stra, et vitae humanze angustiis non posse, ut qua in bonos auctores, aut de literis graecis latinisque scripta sunt, unus omnia legere et meminisse queat, atque ita, quid nondum explicatum, dictum, illustratumve sit, scire. Ex quo neces sario consequitur hoc, ut saepe repetantur ante dicta, etiam cum non putam'us; quemadmodum in doctissimorum homi num commentariis animadverti factum esse, et facile possem probare. Et ad illud quidem incormpod-um melius fecerunt, qui, quas sibi in ali'quo auctore emendanda explicandaque re stare credebant, non ad movam editionem contulerunt, sed peculiaribus libellis prodiderunt, ut Lipsii, Schotti aliique fe cere. Sed illud est maximum in hac ratione incommodum, quod ea perpaucis consulitur. Nam eorum, qui in hoc genere excellunt, et supra mediocritatem se attollunt, mira semper fuit et nunc quoque est paucitas. Et his tamen compa rantur ejus generis editiones. Milli autem hoc videtur esse doctorum hominum, ut etiam eorum imbecillitati prospi'ciant, qui auctores veteres cognoscere, et eruditionem ex iis haurire cupiunt, neque tamen sine aliena ope, et interpretis auxilio, possunt ea, qua eruditioribus vulgata et facilia videntur, in telligere. His fortasse subvenire voluerunt hi, qui Variorum notas, aut excerptas, aut integras, suis adjunxerunt. Quorum alterum habet hoc commodi, quod sic sub conspectum subji citur, quicquid docti homines ad unum auctorem illustrandum emendandumque contulerunt: sed simul etiam hoc incom modi, quod multa ne tironibus quidem ignota, multa ad intel ligendumnon necessaria, multa falsa, melius hodie perspecta, et a posterioribus interpr�tibus aut... confutatajam, aut confu tanda tamen, legenda sunt, tantaque notarum moles congeri tur, ut ipse auctor tamquam cymba in Oceano natare videa tur. Neque tamen altera ratio magis probarida est, propter'ea. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.