About the Book
Excerpt from Diogenis Oenoandensis Fragmenta Duo in fragmentis digerendis nobis ofi'eruntur prae sidia, species lapidum et argumentum. De specie lapidum prius agendum est. Atque non Opus esse puto omnia hic iterum describere, sed sufficit ad novissimam editionem (bull. De corr. Hell. XXI) te revocare, ubi ea inde 'a pag. 348 descripta et postea depicta atque accuratis in dioiis instruota invenis. Hoc solum nunc dicendum est, fragments et altitudine lapidum et magnitudine litterarumet versuum numero in unam columnam coniunctorum inter se difi'erre. Consentaneum igitur erat similia similibus adiungere. Hac autem in re illud primum considerandum est, mumm illum, in quo inscriptio incisa. Erat, verisimil limum esse non ita aedificatum fuisse, ut singuli lapides promiscue et confuse nulla magnitudinis eorum ratione habita alius iuxta alium et supra positi assent, sed ut alii ordini aeque fere magnorum lapidum alius iuxta alium positorum alius ordo impositus esset iternm aequa1ium la pidum. Atque lapides alius iuxta alium iacentes revers. Fere aequales fuisse vel ex eo apparet, quod multi lapides qui pari magnitudine sunt, candem rem tractant, cfr. Dm primis apud Hob. Et Kal. Frr. 60 - 84 et 40 - 45, 48 - 50, 52 - 54 (apud me frr. XXIII - XXXIX, XLI et fr. III - X, XIII, XIV, XX). Itaque primum omnia fragmenta con iungenda sunt, quibus acqua altitudo est. Nam cum eius dem ordinis lapides, ut modo dixi, eadem fere altitudine fuisse credendum sit, rursus lapides qui eadem altitudine sunt, fortasse ad eundem ordinem pertinent, et si ad eun dem ordinem fortasse etiam ad idem scriptum. Fortasse dico, nam fieri potest, ut et complures ordines aeque magnos habuerint lapides et in eodem lapidum ordine com plura scripta incisa fuerint. Hoc igitur modo nobis pro grediendum esse videtur, ut primum omnes lapides aequales coniungamus, deinde autem ex argumento aliisque indiciis singulos aut artins conectamus aut discernamus. Quattuor autem si ad altitudinem spectas genera la pidum distinguenda sunt. Unum est eorum, quorum minima altitudo est 56 cm, maxims. 62 cm; ad quod pertinent Heb. Et Kal. Frr. 60 - 7 5, 77, 80 - 83 (lapides corruptos alias ob causas huc vel illuc revocandos nunc non comme moro), 37 - 39, 46, 55 - 56, 28, 29 (frr. XXIII - XXX, XXXIII, XXXIV, XXXV col. II, XXXVI - XXXIX, XVIII, XIX, XXI, XXII, XXV, LVII, LVIII). Alterum genus est eorum quorum minimi 46 cm, maximi 50 cm alti sunt; ad quod pertinent frr. 41 - 43, 45, 48 - 50, 52 - 54, 57 - 59, 2, 26, 5, 8, 15 - 16, 18 - 19 (ftt. About the Publisher Forgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.com This book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imperfection in the original, such as a blemish or missing page, may be replicated in our edition. We do, however, repair the vast majority of imperfections successfully; any imperfections that remain are intentionally left to preserve the state of such historical works.